

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 27
Et mirabantur quia.Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiae de gentibus futurae. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicutqui venit quaerere quod perierat.